Subintulit quoque Dominus de talione, ut qui laederet hominem, in eumdem modum laederetur quo laeserat cum, scilicet, ut redderet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, fracturam pro fractura, livorem pro livore, adustionem, pro adustione. Nota quia talio non erat in injuriis rerum, sed in laesione tantum corporum, quia furta restituebantur in duplum, vel quadruplum. Determinabaturque talio per necessitatem, ut laedens mulier virum in virilibus, puniebatur manu, quia virilia non habet, et vir laedens mulierem praegnantem, ut faceret abortivum nondum animatum, multabatur pecunia. Incertum est autem utrum talio extenderetur, usque ad judicem, vel circa injuriatum tantum haberet locum. Quod vero injuriatus sine judice posset ulcisci, forte inde haberi potest, quod ad civitates refugii fugiebat homicida non volens, ne interficeretur a proximis occisi.